HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XVIII: De obitu Elisaei

#IV Reg. XIII

Anno vicesimo tertio Joas regis Judae, regnavit Joacham filius Jehu super Israel septem et decem annis, et ambulavit in viis Jeroboam. Et iratus Dominus contra Israel dedit eos in manus Hazael, et in manus Benadad filii ejus, et non sunt derelicti Joacham de populo, nisi quinquaginta equites, et decem currus et decem millia peditum. Et clamavit Joacham ad Dominum, et misertus Dominus dedit ei pacem in diebus ejus. Et mortuus est, et sepultus in Samaria. Et regnavit Joas filius ejus pro eo, anno tricesimo septimo Joas Regis Juda, et sedecim annis regnavit super Israel. Et ambulavit in viis Jeroboam, non tamen adeo quantum patres ejus. Elisaeus autem aegrotabat, et descendit ad eum Joas rex Israel, et flens dicebat: Pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et ait Elisaeus: Affer arcum, et sagittas, et pone manum tuam super arcum. Quo facto superposuit Elisaeus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem, et jace sagittam; et jecit. Et ait Elisaeus: Sagitta Domini est contra Syriam; et percuties partem Syriae, quae est in Aphec, donec consumas eam. Et sublato arcu cum sagittis dixit Elisaeus ad regem. Percute terram jaculo. Cumque percussisset eam tribus vicibus, et stetisset, iratus vir Dei ait. Si percussisses usque septies, toties percussisses Syriam; nunc autem tribus vicibus percuties eam. Et mortuus est Elisaeus, et sepelierunt eum juxta Abdiam. Porro latrunculi Moabitae venerant in terram eo anno. Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et timentes projecerunt cadaver in sepulcro Elisaei. Quod cum tetigisset ossa Elisaei, revixit homo. Josephus tamen dicit latrones projecisse in Elisaei sepulcrum mortuum, quem ipsi videbantur interfecisse. Mortuus est autem Hazael rex Syriae, et regnavit pro eo filius ejus Benadad. Cum quo dimicavit Joas rex Israel tribus egressionibus, et vicit eum, et tulit de manu ejus civitates quas tulerat Hazael de Israel juxta verbum Elisaei.